Latin
Book 7, Book 9, Letter 22
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.22
Unproofread scanNot analysed yet
Gregor ius a Ciridano. Gloriæ vestræ bonitas nunLio vcraci diffusa Cantam nobis de se certitudinem præbet, ut in nullo de ea diflid re, sed magis sicut revera sapienti filio Ecclesiæ nostræ debeamus specialiter causam. commendare. Et ideo Romanum defensorem nostrum præsentium portitorem ad gubernationem patrimonii Ecclesiæ nos. . træ in Catanensibus vel Syracusanis partibus conslituti, Deo protegente transmisimus. Salutantes igitur paterna dilectione gloriam vestram, petimus ut in cunctis affectum vestræ charitatis inveniat, et favoris vesiri solatiis quocunque necesse fuerit potiatur, ut vobis praesentibus nos absentes esse non sentiat, quatcnus cum injuncta sibi salubriter vestra ope expleverit, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et beatus Petrus apostolorum princeps, in cujus causis vos impenditis, hic vobis et in futuro compenset.