Latin
Book 7, Book 9, Gaudet de schismaticis ad Eeclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. I…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Praterea sancti Petri apostolorum principis natalitium diem in Romana civitate vos facere velle perhibetis. Et oramus omnipotentem Dominum ut sua vos misericordia protegat, et vola vestra implere concedat. Sed prædictus vir eloquentissimus, peto ut simul veniat; qui si non venerit, a vestris obsequiis recedat. Vel certe si vestra excellentia fortasse emergentibus rausis venire nequiverit, ipse aut sanctæ Ecclesiæ unitati communicet, aut pelo ut vestrorum consiliorum particeps non sit. Bonum enim virum audio, si pessimi non esset crroris. De causa vero Maximi, quia importunitatem dulcedinis vestræ j:un ferre non possumus, quid decrevimus, Caslorio notario suggerente cognoscetis. (Cf. Joan. Diac. I. III, c. 44).