Latin
Book 7, Book 9, Letter 3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea centum solidos pro filiæ suæ sepulturaa fraternitas vestra non erubescat exigere, atque ei super do'oris gemitum majorem dispendii studeat inferre molestiam. Quod si ita se veritas habet, quia grave nimis et procul est a sacerdotis officio prelium de terra concessa putredini quxrere, et de alieno velle facere luctu compendium, ah hac se petitione fraternitas vestia contineat, et molesta ei de cætero non existat, maxime quia et Hortulanum quondam. de quo seipsam asset it filiam suscepisse, Eccles vestre non in parva quantitate munificum memorat exstitisse. Hoc autem vitiumet nos postquamDeo auctore, ad episcopatus honorem acceSsimus, de Ecclesia nostra omnino vetuismuset avan denno consuetudinem nequaquam usurpari permisimus; memores quia dum Ahraham a filiis Emor. hoc est EI hron filio Seor, sepulcrum pretio ad humandum corpus conjugis postularet, pretium accipere renuil, ne commodum videretur de cadavere consecutis (Genes XXIII). Si ergo lanlae considerationispaganus vir fuit, quanlo magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde ne hoc avaritiae vitium, ne vel in alienis denuo tentari præsumatur admoneo. Sed si quando aliquem ain Ecclesia vestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi, vel hæredes pro lumiuarihus sponte quid of. ferre voluerint, accipere non vetamus. Peti vero aut aliquid exigi omuino prohibemus: quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absit, dicatur Ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gralulari, si ex eoram cadaveribus studeatis quaerere quolibet modo compendium. (Vide I. vm, ep. 3.)