Latin
9.3.1 to 9.3.14
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.3.1-2-14
Unproofread scanNot analysed yet
Valde autem libenter accepi quod tua me charitas de sua dubitatione requisivit, an Orientis Ecclesiæ fidematque doctrinam sanctæ memoriæ Leonis papæ sequantur, ne fortasse carum sensus inter semetipsas pro trium capitulorum defensione divisus sit. Unde certam dilectionem tuam esse desideo, quia prædictæsanctissimæOrientis Ecclesiæ uno sensu, una doctrina fidem. ejusdemsanctos memoriæ Leonis tenent, sanctamque Chalcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt atque venerantur, ut nullus esse episcopus reputetur, qui cjusdem synodi defensor sectatorquc non fuerit. Hinc est enim ut quoties in quatuor præcipuis sedibus antistites ordinantur, synodales sibi epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem synodum cum aliis generalibus synod custodire fateantur; sicut et DOS aversamur, atque anathemate plectendos ducimus, si qui de fide ejusdem synodi aliquid imminuere, vel aliquid in ea addere praesumunt. Nam synodus quc post eam generaliter facta est idcirco a nobis recipitur, quia ejusdem Synodi in omnibus sequax, honorem illius auctoritatemque custodit. Unde accesse est ut dulcissima mihi tua dilectio in hoc quod præcipue in bonis moribus vivit, quod se per abstinentiam affligit, quod doctrinæ Dei vehementius insistit, hoc studiosius cogitet, ne, errorem schismaticorum sequens, a sancta universali Ecclesia divisa possit inveniri. Et quid tot labores proderunt, si in unitate fidei i inventi non fuerint, quae ante Dei omnipotentis oculos in bonis actibns animam præcipue custodit? Hinc enim dicitur: Una est columba mea, perfctamea (Cant. ,v! ,8). Hinc ad Moysen Dominus dicit: Est locus penes me, et stabis super petram (Exod. XXXIII, 21). Quis est locus qui non sit in Deo, dum cuncta ab ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua super petram statur, dum confessionis ejus solidiias humilitEr tenetur. De quo loco sbjungitur: Tunc videbis posteriora mea.