# Registri Epistolarum 9.30

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.30

Gregorius Anthemio subdiacono Neapotitano. Æquitatis jus exigit ut hoc quod a praedecessoribus nostris cognita veritate est redditum, nostra indebite denuo Ecclesia tenere non debeat, nc quod omnino contra rcligiosum constat esse propositum, non vera, sed imaginaria ac magis dolosa fuisse restitutio videatur. Et ideo quoniam Stephanus abbas monasterii sancti Marci, quod constitutum juxta muros Spoletanæ civitatis esse dignoscitur, questus est nobis Massaln Veneris in provinci i Campania sitam, territorio Minturnensi, quam ei beatae memona: decessoris nostri Benedicti redditam præceptione cognovimus, ab Ecclesia nostra nunc indebite detineri: idcirco hac tibi auctoritate præcipimus, nt si manifeste ab Ecclesiæ nostrae hominibus detinetur, iu jus eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas. Si vero non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis detinetur, strenua te agcre sollicitudine volumus, ut in jus modis omnibus memorali debeat monasterii reformari, quatenus et ipse quod suum est, te sulalianle, siue aliqua fatigatione recipiat, et alter de dispendio monasterii injusle lucrum. non habeat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
