Latin
Book 7, Book 9, Letter 31
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.31
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fausto. Sicut res ecclesiasticæ competentibus personis sine aliqua sunt dilatione reddendæ, ita restituentis attendenda cautela est, ut nulla ei possit postmodum ex ipsa nasci rstitutione molestia. Et ideo, quoniam tempore quo quodam a Constantius defensor, parer gloriæ vestræ commissi sibi patrimonii Campaniæ curam gessit, ministeria Eeclesiae b Vulturnæ, qnæ crat pro peccatis clero et pontifice destituta, apud se propter injunctam sibi sollicitudinem tulisse dignoscitur, quae vos nunc reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus; capropter bis vos hortamur epistolis ut ea Anthemio subdiacono a sub desuscepti emissione restituere sine aliqua difficultate debeatis, quatenus et res Ecclesiæ in toto apud eos qu os convenit habeantur, et gloria vestraab omni dubitatione sit libera.