# Registri Epistolarum 9.34

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.34

Gregorius Venantio a episcopo. Quoties ea quæ bortari nos convenit postulamur, luoras ad concedendum facere non debemus; ne differre bona desideria, quae magis fovenda sunt, videamur. Et ideo quia gloriosus Aldio magister militum iu civitate ipsius presbyteros vel diaconos omnino, bicul suis nobis epistolis indicavit, desiderat ordinari, eos qui ad consecrandum cligunlur traternitas vestra diligenter injuirat. Et si nihil est quod canonice eorum ordinationem impediat, Deo illos propitio studeat ordinare. Cum quibus etiam loqui vos convenit, ut adhortalionis suae sollicitudine degentem iliic populum ab infidelitate revocare, ac contendant b a gentilium cultu suspendere, atque eos in olnnipotentis Dei doceant timore persistere, et praemia aeternæ vitæ diligere, quatenus hæc consecratio et illis ante Deum ad gloriam, et habitanti illic populo proficiat ad salutem.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
