Latin
Book 7, Book 9, Letter 35
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.35
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Quamvis ita fraternitas vestra convenienli sibt gravitate discreta sit, ut non admonita, sed ex se quid cui sit impendendum intelligat, verumtamen quia lator praesentium Joannes, vir magnificus, qui praefecturae vices illic acturus advenit, nostra se petiit epistola commendari, sanctitas ei vestra, dum necesse fuerit, salva ratione praesidium sui favoris impendat, et ila eum sacerdotaliter suis studeat. solatiis adjuvare, quatenus vobis praesentibus nec aliorum debeat injuste oppressionibus laborare, nec ipse aliis contra rationem gravis existat. Quia vero pervenit ad nos quod Vigilius, qui vices illic ante hunc præfecturæ gessit, per scriptorum nostrorum occasionem, quibus eum petitione ejus compulsi commendavimus, mutuas a vobis, ut ita dicamus, pecunias exegisset, aegre si verum est sustinemus, ut hoc non es se, sed quasi. per nostram epistolam obtineret. Et ideo fraternitatem vestram scire necesse est ita sibi a nobis eos qui hoc exigant commendari, ut eis adesse in quantum possibile et justum est debeat, non tamen ut Ecclesiae suae hujus rei occasione aliquod gravamen imponat. a Data mense Februario, indictione i.