# Registri Epistolarum 9.36.2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.36.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.36.2

Nuntiatum praeterea nobis est suprascriptum Dasilium filiis suis Deo propitio Chrislianis quaedam maneipia ad hoc velle titulo donationis concedere, ut ei bujus occasionis obtentu, domini solummodo nomine ablato, deserviant; et post hoc si ad Ecclesiam confugiendum forte crediderint, ut fieri debeant Christiana, uon in libertatem, sed eorum dominio quibus antea donata sunt vendicentur. In qua re fraternitatem vestram decenter convenit vigilare. Et si qua filiis suis mancipia donaro voluerit, ut cuncta fraudis tollatur occasio, fiant modis omnibus Christiana, et in domo ejus non maneant; sed cum res exegerit ut eorum debeat uti solatiis, hoc illi jubeantur impendere quod etiam a suis filiis ei decet et propter Deum convenit exhiberi.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
