# Registri Epistolarum 9.4-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Quod multi per simoniam ordinentur, tributa a præ- diis ecclesiasticis exigantu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.4-2

Nec hoc quoque malum sollicitudo nostra patitur negligenter omittere, quod quidam, instinctu gloria inanis illecti, ex laico repente habitu, sacerdotii bonorem arripiunt, et, quod dicere pudet et grave tacere est, regendi rectores, et qui docendi sunt ductores, m nec erubescunt videri, nec metuunt. Ducatum animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota ductoris est, et quo vel ipsi gradiantur ignari sunt. Quod quam pravum quamve sit temerarium saeculari etiam ordine et disciplina monstratur. Nam dum dux exercitus nonnisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse debeant, qui episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere, hujus saltemrei comparatione considerent, et aggredi repente inexpertos labores abstineant, ne cæca honoris ambtio et ipsis in j cenam sit, et aliis pestifera erroris semina jaciat, quippe. qui non didicerunt quod ipsi doceant. Proinde paterno salutantes affectu petimus, excellentissimi filii, ut hoc tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohibere, et nulla apud vos excusatio, nulla contra animam vestram suggestio locum inveniat, quia facientis procul dubio culpam babel, qui quod potest corrigere negligit emendare. Qua de re, ut magnum omnipotenti Domino munus valeatis offerre, synodum congregari præcipite, in qua, sicut fratribus coepiscopisque nostris mandavimus, praecente dilectissimo Clio nostro (yriaco abbate, sub anathematis debeat obligatione constitui, nullum pro ecclesiastico ordine aliquid unquam dare, nullum accipere, nec quemquam ex laicis ad sacerdotium repente transire, quatenus hanc vobis mercedem et bic et in futura vita Redemptor noster, cujns sacerdotes interius ab hoste perire non sinitis, recompenset.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
