# Registri Epistolarum 9.4.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.4.1

Gregorius Januario episcopo a Sirdiniæ. Quid in Sardinia hostes nostri fuerint operati, priusquam fralernitatis vestræ episiola ad nos perveniret agnovimus. Et quia hoc futurum dudum metuimus, evenisse quod prævidimus vobiscum nunc gemimus. Quod si secundum ea quæ tam vohis quam excellentissimo filio nostro Gennadio hoc fore nuntiantes scripsimus sollicitudo fuisset adhibita, inimiciilluc aut nou acciderent, aul accedentes periculum quod fecerunt incurrerent. Vel nunc erg ea quæ contigerunt vigilantiam vestram in futui exacuant. Nam et nos quidquid prodesse possumu facere, Domino auxiliante, nequaquam omittimus. Cognoscatis autem abbattom, quem ad Agilolphum ante mullum jam tempus transmisimus, pacem cui eo, Deo propitio, quantum nobis ab excellenlissim exarcho scriptum est, ordinasse. Et ideo quousqu pacta de confirmatione pacis ipsius conscribantum ne forte hostes nostri in hac dilatione ad partes illa iterum velint accedere, murorum vigilias et sollicite dinem in locis facite omnibus adhiberi. Et confit! mus in Redemptoris nostri potentia quia advers: riorum vobis incursus vel insidix denuo non noce bunt.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
