Latin
Book 7, Book 9, Letter 56
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.56
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fantino defensori. Indicavit nobis Jamnus Judseus præsentium portitor, navem suam atque res suas Candidum defensorcm nostrum cum aliis creditoribus occupasse, atque eas pro credita a quam dederant pecunia venundedisse, et cunctis debitis cautionibus restitutis, solum apud se praefatum defensorem obligationis chirographum tenuisse, et sæpius se supplicantem ideo reddere contempsisse, quia, ut ait, sors est debiti satisfacta. Experientiæ ergo tuæ præcipimus, ut cum omni subtilitate curet addiscere? et si ita repererit, districta compulsione perurge, quatenus omni mora postposita, cautionem praedicti portitoris restituat. Ita ergo sollicitudo tua studeat, ut denuo ad nos hac de causa querela non redeat.