# Registri Epistolarum 9.58

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.58

Gregorius Martino Scholastico. Cum de negoliis a civilibus exorta causatio, majnris, ut magnitudini tuæ notum est, requisitionis indigeat, quanta cura, quantaque vigilantia cpiscoporuin causæ debeant perscrutari, sapientia tua consideret. In ea vero epislola quam per latoreln præsentium transmisisti, pro quibus ad nos causis a Crementio fratre ct coepiscopo nostro transmissus fueris, superficie tcnus indicasti, et earum radicem penitus tacuisti. Quarum si nobis origo vel fuisset qualitas interius manifesta, quid de his definiendum esset, praedicti fratris nostri animos responsione utique patenti ac congrua firmaremus. Illud tamen nobis omnino displicuit quod aliquos episcoporum sine primatis sui epistolis c ad comitatum profectos esse, vel conventus significas illicitos celebrare. Sed quia, sicut præfati sumus, causarum origo vel qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non posunius, ne, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur. Unde valde necessarium fuerat si huc pro plenissima instructione nostra Magnitudo tua, nostris interrogationibus responsura, tempore quo in Sicilia dilala est, perrexisset. Sed tamen postquam fratrem et coepscopuni nostrum e Joan nem vidistis, in eo et nos vidisse vos credimus. Et ideo quia de eisdeln nobis et ipse causis scribere studuit, ei quae nobis sunt visa rescripsimus. Qui quoniam maturi providique consilii sacerdos est, si cum ipso causas pro quibus missus est, tractare volueris, certi sumus quia in eo et quod utile ct quod rationem habet invenies. (Vide lib XII, ep. 32).

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
