# Registri Epistolarum 9.59

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.59

Fraternitatis vestrae scripta suscepi, in quibus indicastis Martinum virum » eloquentissimum de Africana provincia Syracusas venisse, vobisque aliquid secretum locutum fuisse. Et quidem fraternitas vestra, quoties occasionem reperit, amorem suum erga beatum Petrum apostolum non cessat osten* dere. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia ubi illa eit, nos illic absentes non invenimur. Causam tamen de qua agitur, necdum sanctitas vestra subtilius agnovit. In quodam enim crimine b Byzacenus primas fucrat accusatus, et piissimns imperator eum juxta statuta canonica per nos voluit judicari. Sed acceptis decem auri libris, tunc Theodorus magister mditum obstitit ut minime fieret. Tamen piissimus imperator ndmonuit ut transmitteremus, et quidquid esset canonicum faceremus. Sed videntes contrarietates hominum, eamdem causam finire noluimus. Nunc autem idem primas aliqua de consilio suo loquitur. Et valde dubium est utrum pure an certe, quia a coepiscopis suis impetitur, nobis modo talia loquatur; nam quod se dicil sedi apostolicæ subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei cpiscopus subjectus non sit. Cum vero culpa nOli exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. Tamen quod vestræ fraternitati placet, cum praedicto eloquentissimo Martino loquimini. Vos enim tractate quid agere debeat: cui nos de causa breviter rescripsimus, quia et hominibus incogniiis passim nos credere non debemus. Si tamen vos qui eum in praesenti conspicitis, ei loquendum filius aliquid judicatis, vestræ hoc charitati committimus, de cujus amore a in omnipotentis Dei gratia certi sumus. Quæ autem vos agitis, nos egisse non dubitetis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
