# Registri Epistolarum 9.6-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Scripta illius laudat, vEritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solit…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.6-2

u Aloa vero, thimiama, storacem, et balsamum, sanctorum martyrum corporibus offerenda, latore præsentium deferente transmisimus. In extremum vero epistolae qua sisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicens: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quæ a Deo datur rea erit, quæ adhuc in actuali delicto corpori non consensit? Sed hac de re dulcissima mibi tua charitas sciat quia de origine animæ inter sanctos Patres requisitio non parva versata est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis enim est quæstio, nec valet ab homine comprehendi, quia si de Adam fubstantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moiitur? Si vero cum carne non nascitur, cur in ea carne quae de Adam prolata est obligata peccatis tenetur? Sed cum hoc sit incertum, illud incertum non est, quia nisi sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hine cui In scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram (Job. XIV, 4, 5, sec. LX X). Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, ei in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Sjiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum (Joan. III, 5). Hinc Paulus apostolus ait:Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Ctr. xv, 22). Cur ergo infans qui nihil egit, in conspectu omnipotentis Dei non valet esse mundus? Cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, In iniquitalo conceptus est? Cur nisi qui mundatus aqua baptismatis fuerit, mundus non est? Cur in Adam omnis homo morltur, si originalis peccati vinculis non tene- IUt? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem traxit in ramis; ei inde omnis homo cum peccato nascitur, unde pi imus homo permanere noluit sive peccato. De his autem subtilius audaciusque loqui debueram; sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum I orlitor ut laxari debuisset importum exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
