Latin
Book 7, Book 9, Letter 60
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.60
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Romano defensori, Fantino dcfensori, Sabino subdiacono, Adriano notario, Eugenio notario Felici subdiacono, Sergio defensori, Bonifacio defensoli, a paribus a et set palronis. Quia sicut caula provisio culparum vias obstruere, et novit quae sunt noxia declinare, ita neglectus patet excessibus, et quæ sunt cavenda solet incurrcre, magnam hos sollicitudinis oportet curam impendere, et fratrum sacerdotumqun nostrorum opiniom pariter et cautelæ prospicere. Pervenit autem ad nos quosdam episcoporum sub prætextu quasi solatii in una domo cum mulieribus conversari. Et ideo ne per hoc aut subsannatoribus jusla obtrec ationis detur occasio, aut facilem antiquus bumani generis inimicus materiam deceptionis assumal, hujus tibi serie præceptionis injungimus, ut strenuum te studeas, et solticilum exhibere. Et si qui episcoporum, quos commissi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc omnino compescas; et de calcro eas illic habitare nullo modo patiaris, exceptis cis quas baciorum canonum censura permiuit, id est matre, amita, germana et aliis hujusmodi, de quibus prava non possit esse susp cio. Melius tamen faciunt, si etiam a talium se cohabitatione contineant. Nam legitur quod beatus Augustinus ncc cum sororc sua habitare consenserit, dicens: b Quæ cum sorore mea sunt, sorores meæ non sunt. Docti erpo viri cautela magna nobis esse debet instruclio. Nam incautæ præsumptionis est quod furlis pavet minus validum non timere. Sapienter enim illicita superat, qui d. diceril etiam non uti concessis; ct quidem nos nullos in hoc nolentes astringimus, sed sicut facere solent medici, et si ad tempus tristem curam, tamen pro salute dictamus. Et idcirco non necessitatem imponimus, sed si imitari doctum sanctumque virum elegerint, ipsorum voluntati telinquimus. Tua igitur experientia ut servari debeant ea quæ prohibenda mandavimus, stidium et sollicitudinem gerat. Nam si aliter postmodum inveniri contigerit, non leve se apud nos noveni. periculum incursuram. Praeterea curæ tuae sit eosdem fratres nostros episcopos adhorlari, ut subjeclos sibi in sacris videlicet ordinibus constitutos, iod ipsi servant, ad similitudinem sui modis omnibus servare commoneant: hoc tantummodo adjecto, ut hi, sicut canonica decrevit auctoritas, uxores quas caste debent regere non relinquant. c Data mense Martio, indict. 2d.