Latin
Book 7, Book 9, Letter 61
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.61.2
Unproofread scanNot analysed yet
Leandrum vero Spalensis Ecclesiæ sacerdotem tuas in Chrislo sanctitati cum omni veneratione commendo, quia per ipsum tua benevolentia nobis et lucidata; et dum cum eodem antistite de tua vita loquimur, in bonis aclibus vestris nos minores esse censemus. Salutem vero tuam, reverentissime et sanctissime vir, audire delector, et peto tuæ Christiauitatis prudentix ut nos gentesque nostras, quæ nostro post Deum rcgimine moderantur, et vestris sunt a Christo acquisitæ temporibus, communi Domino luis crebro commendes orationibus, ut per eamdem rem quos orhis latitudo dissociat, vera in Deum acta charitas feliciler convalescat.