Latin
Book 7, Book 9, Letter 65
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.65.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cognovimus etiam quod monasterio sancti Juliani quaedam vidua suam substantiam dereliquit; et a clerico vestro, qui ejusdem defunctae mulieris actus, dum adbuc viveret, gnbernabat, ipsa sit direpta substantia, nuncquc callidum ad reddendum existere. Hortamur ergo ut eum, si, ut dicitur, ita verum esse patuerit, districta faciatis exsecutione eonstringi, quatcnus res monasterio derelictas restituere sine imminutione festinet, c et quod audere servata fidei suæ puritate non debuit, vel cum pudoris sui damno reddere compellatur. Quam vero verecun lum sit ut. fraternitatem vestram nos admonere videamur, quatenus clericum suum sub disciplinas vigore restringat, credo quod eadem frat rnitas vestra tacita et iam ipsa considerai.