# Registri Epistolarum 9.65.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.65.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.65.3

Contra idolorum quoque cultores vel aruspices atque sortilegos (Grat. 26, q. 5, c. 10), fraternitatem vestram vebementius pasloraii hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrile- Iii d et divini intentatione judicii, et praesentis vitæ periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos taMen si emendate se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te 'olumus, et siquidem serv: sunt, verberibus cruciatibusque quibus ad emendationem pervenire valeant, castigare. Si vero sunt liberi, mclusione digna districtaque sunt in paenitentiam dirigendi; ut qui salubria et a uiorlis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
