Latin
Book 7, Book 9, Letter 68
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.68.2
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea pervenit ad nos quod fraternitas vestra ad urbem Constantinopolim sit convocata. Et quamvis piissimus noster imperator agi illic illicita non permittat, tamen ne perversi homines conventus vestri occasionc percepta, aut pro hujus nominis superstitione locum surreptionis requirant, aut ob aliam rem facere synodum cogitent, quatenus hoc in ea callidis machinationibus inducant, quamvis sine apostolirx sedis auctoritate atque consensu nullas quaeque acta fuerint vires habeant, verumtamen coram omnipotenti Deo obtestor et moneo B ut nullus vestrum illic quibuslibet suasionibus, quibuslibet blandimentis, quibuslibet praemiis, quibuslibet terroribus teneatur assensus; sed pro aeterni judicii consideratione adversus prava desideria salubriter atque unanimiter vos exhibete; et, pastorali constantia atque apostolica auctoritate suffulti, praedonem irruentemque lupum excludite, et in discissionem Ecclesiae saevienti non cedite; ne de hac re quacunque surreptione synodum patiamini, quae neque legitima quidem, nec synodus dicenda est, celebrari. Hoc quoque pariter admonemus, ut si forte nil actum de hujus perversi nominis mentione fuerit, sed de alia re synodus forte colligilur, omnino sitis cauti, circumspecti, vigilantes, atque solliciti, ne quid illic contra locum aliquem vel personam præjudicialiter sive illicite, vel adversus canones censeaLur. Sed si quid incidentis utilitatis causa tractandum est, sic causa de qua agitur formam accipiat, I ut statuta vetera nulla convellat. Unde iterum coram Deo et sanctis ipsius admonemus ut haec omnia summo studio et tota mentis intentione servetis. Nam si quis, quod non credimus, scripta praesentia aliqua in parte neglexerit, a beati Petri apostolorum principis pace se noverit segregatum. Ita ergo fraternitas vestra agat, ut cum Pastor pastorum in judicio veneriL, de loco regiminis quem accepit rcalum habere non possit i.