# Registri Epistolarum 9.74

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.74

Gregorius Domnelo * Erogatori. In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se. In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis. Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporls fuis credite, sed et ægritudinis et occupalionis. Nam nos et præsentes vos viJere cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. Unde et optamus ut vos beatus Petros, aposiolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in onn ipotentis Dei gratia perfrui præsentia vestra meteamur. b Mense Julio, indict. 2.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
