Latin
Book 7, Book 9, Letter 76
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.76
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius clero, ordini et plebi consistenti! us Miseni. Cognoscentes Ecclesiam vestram sacerdotis regimine destitutam, curae nostræ fuit visitationem ejusdem Ecclesiæ fratri et coepiscopo nostro Fortunato solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de proveclionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire et, remoto strepitu, uno eodemque consensu lem volai! præficicndum a expetere sacerdotem, qui et a vener ndis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et Visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitæ vel meriti laicaln personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cogno. scite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos ficiendos procul dubio noveriiis.