Latin
Book 7, Book 9, Letter 79
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.79
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Mariniano episcopo Ravennæ. Quae de causa Maximi sint agenda, a ei epistolis quas ad vos ante transmisimus agnovistis. Sed quia qualis hac de re fraternitatis vestræ voluntas sit, ac magis petitio, praesentium iatore Castorio chartulario nostro renuntiante cognovimus; ideoque si idem Maximus coram vobis et prædicto chartulario nostro de simoniaca hæresi, præstito se sacramento, purgaverit, atque de aliis ante corpus sancti Apolliuaris, sicut scripsimus, tantummodo requisitus, liberum se esse responderit; causam ipsius fraternitatis vestrae, de eo quod excommunicatus missarum solemnia agere praesumpsit, judicio committimus, qua debeat pœnitentia talis culpa purgari. Et ideo quidquid vobis secundum Deuin placet, securi disponite, nee aliquid de nobis dubium habeatis. Nam quidquid a vobis hac de causa fuerit ordinatum, nos et grate susciphnus, et libenter admittimus. Hortamur tamen ut debeatis esse solliciti, et ita quae Renda prospicitis temperetis, quatenus et illi, si ita videbitur, benigne præstetis, et vigoris ecclesiastici genium, ut oportet, congrua dispensatione serveiis. Suprascriptum vero portitorem in præsenti quid vobiscum ei sit agendum, instruximus. A quo cuncta subtiliter addiscentes, sic vos in omnibus exhibete, ut in vestra sollicitudine nostram fuisse praesentiam sentiamus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. ł3.)