# Registri Epistolarum 9.8

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.8

Gregorius * Vincentio, Innocentio, b Mariniano, libertino, Agathoni, et e Vietori Sardiniæ episcopis. Cognovimus quod mos vestræ sit insulae post paschalem festivitatem, vobis euntibus, aut directis responsalibus vestris e ad metropolitam vestrum, utrum sciatis an minime, ipse vobis de venturo Pascha scripta debeat denuntiatiene mandare. Et qunntum dicitur, quidam vestrum hoc facere secundum consuetudinem postponentes, aliorium quoque ad non obediendum corda pervertunt. Addi ur etiam quod ex vobis aliqui, pro Ecclesiæ suae emergentibus causis transmarina petentes, sine praedicti metropolitani sui cognitione, vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audeant ambulare. Hortamur ergo fraternitatem vestram ut antiquam Ecclesiarum vestrarum consuetudinem exsequentes, tam de suscipienda pasehali denuntiatione, quam etiam si quemquam vestrum pro cau is propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolita vestro secundum indicta in vobis regulam petere debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis; excepto si. quod non optamus, contra eumdem metropolitam vestrum habere vos aliquid causae contingat, I ut ob hoc sedis apostolicae judicium ii qui petere festinant, licentiam I abeant, quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum (Grat. 26. q. 7, c. 45).

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
