# Registri Epistolarum 9.82

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.82

Gregorius Auatolio diacono Constantinopolitano. Bonis devotisque filiis ita nos opere dignum est respondere, ut quia debitum reddimus, id quod ultro nos convenit irnpendere duplicemus. Quia igitur lator præsentium filius noster magnificus. Marcellinus sic in causa se fratris et coepiscopi Maximi atque Istricorum exhibuit, et in Ecclesiae nostrae utilitates festinat impendere, ut sinceritatis suae affectum non solum verbis, sed etiam opere magis magisque valeat demonstrare, idcirco dilectionem. tuam his hortamur affatibus, ut ei III urbe regia venienti toto studio, totaque intentione concurras, atque cum ita in o.unibus tuis studeas solatiis adjuvare, ut, omnipotentis Dei ac tuis fultus auxiliis, minus illic debeat laborare. Quem etiam ita sicut revera nostrum proprium attendere, atque ei efifectum tuæ cbaritatis in omnibus studebis impendere; quatenus et de praetentis sibi vicem redditam recognoscat, et magnam de futuro devolionis sure, quam se ecclesiasticis exhibere ulilitatibus pollicetur, spem possit retributionis assumere. Quoniam vero, quantum didicimus, prædictum magnificum filium nostrum e serenissimus domnus imperator ad sua sub festinatione jasse rat vestigia properare, quaesita opportunitate, inferre te convenit quia non inobedienliae culpa, sed fratris et coepiscopi nostri Maximi eum causa retinuit. Quæ etsi tarde, finem tamen eo studente percepit. Hoc autem dilectionem tuam voluimus sollicite attendere, ne se in quacunque causa ubi gravamen est pauperum, misceri consentiat; d ne forte, potentia personarum aliquatenus pressus, cogatur agere quod animae illius non possit expedire. Cuncta ergo cum Dei timore tractantes, aeternam maxime mercedem perpendite.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
