Latin
Book 7, Book 9, Letter 84
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.84
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Benenato episcopo a Tundaritano. Januaria, religiosa femina, petitoria nobis insinua. tione suggessii, quod habetur in subditis, in massa Furiana juris sui oralorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctorum Severini confessoris et Julianae martyris desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae parochiae memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidum constat humatum, percepta primilus donatione legitima, id est in reditu præstantes liberos a iribuLis fiscalibus solidos decem, gestisque municipalibus alligata, pradictum oralorium absque missis publicis solemniter consecrabis; ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baplislerium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed si missas ibi fieri suprascripta conditrix forte voluerit, a dilectione lua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus præsumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverenia collocabis.