# Registri Epistolarum 9.91

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.91

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Quia servorum Dei pater, quem in Neapolitanam civitatem transmiseraln, Deo, sicut ei placuit, dispo- Dente defunctus est, visum mihi est latorem præsentium Barbatianum monachum pro eorumdem monachorum gubernatione transmittere. Quem ad præsens praepositum esse decernimus, ut si ejus vitj ture fraternitati placuerit, hunc post aliquantum temporis eorum patrem debeas ordinare. Sunt enim bona quae in eo placent. Sed hoc est in illo vehemens vitium, quia valde sibi esse sapiens videtur. Ex qua radice quam multi rami peccati valeant prodire, patenter agnoscitur. Tua itaque sanctitas circa eum sollicite invigilet; et si hunc cautum in regimine et humilem in suo sensu fieri cognoverit, tunc eum ad abbatis honorem, Deo auctore, perducat. Si vero minus in humilitate proficit, ejus ordinationem differat, mihique renuntiet. (Vide I. x, ep. 24.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
