Latin
Book 7, Book 9, Letter 92
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.92
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Viclori episco o Panormitano. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua, Deo auctore, est dilalione complendum. Et ideo quia monachorum congregatio quae in monasterio Præcoritano consistit a pro sacris missarum solemnibus peragendis presbyteri indigere probatur officio, atque de sua sibi congregatione in hoc ordine postulant consecrandum, fraternitatem vestram scriptis praesentibus adbortamur, ut eum quem sibi de congregatione sua unanimes duxerint eligendum, in praedicto monasterio sine mora vel excusatione aliqua presbyterum debeat ordinare, atque eum nec In Ecclesia, ncc In ioco aho observare, sed illic jugiter permanere ex nostra quoque auctoritate constituat; quatenus et ille dum alibi non fuerit occupatus, in officio suo assiduus possit et utilis inveniri, ei congregatio quæ sibi eum postulat ordinari, «quoties necesse fuerit, sacrificii solemnitatem veneratione debita celebrantes, valeant refuveri.