Latin
Book 7, Book 9, Letter 96
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.96
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Mai iniano episcopo Ravennæ. Latores præsentium ad nos de Istriæ partibus venientes, unitati se Ecclesiæ subdi, auxiliante Domino, copierunt. Quos pro sui laude desiderii cum affectu suscepimus, eosque, a de conversatione adeptæ unitatis praemissa exhortatione, nostræ quoque, sicut eorum desiderium erat, Ecclesiæ fecimus militare. Quos frateruitas vestra gratanter excipiat, eisque orem, ut exegerint, libenter impendat; quatenus ad propria revertentes nullis in bono operis sui perversorum inquietudinibus fatigentur. Magis autem apud excellentissimum filium nostrum elarchum id studiosius peragite, ut suis illos jussii nibas apud eos quorum illic interest securos in omnibus reddat, ut horum quiete aliurum quoque adhuc iti schismate positorum animi ad conversionis gratiam provocentur.