Latin
Book 7, Book 9, Letter 98
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.98.2
Unproofread scanNot analysed yet
Indicamus itaque b Ariulfum de servanda pace, non ut rex ipsius juravit, sed sub conditione si sibi in quoquam excessum non fuerit, aut si nullus contra Arogis exercitum ambulaverit, sacramenta prastitisse. Quod quia omnino iniquum et dolosum est, nos tanquam si non jurasset habemus, quia in aliquid parum facilem sibi excedendi occasionem inveniet, et plus nos c si de eo suspecti non fuerimus decipiet. Warnilfrida vero, ad cujus non consilium idem Ariulfus cuncta agit, omnino jurare despexit. Et id contigit ut ex pace, quam multum desideravimus, nos in his partibus nullum pene remedium habere possimus, quia de eisdem hostibus de quibus suspecti nuncusque fuimus adhuc et in posterum suspecti sumus.