# Registri Epistolarum 9.98.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Book 9, Letter 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.98.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.98.3

Cognoscat prætcrea gloria vestra homines regis qui huc transmissi sunt imminere ut in pacto debeamus subscribere. Sed recordantes eorum quae Agilulphus Basilio viro clarissimo convitia per nos in beati Petri dixisse fertur injuriam, quamvis hoc penitus idem Agilulphus negaverit, a subscriptione tamen abstinere praevidimus, ne nos qui inter. eum et excellentissimum filium nostrum domnum exarchum petitores sumus et medii, si quid forte clam sublatum fuerit, falli in aliquo videamur, et nostra ei promissio in dubium veniat; et si qua de futuro, quod absit, necessitas fuerit, occasionem inveniat qualiter nostrae petitioni consentire non debeat. Et ideo petimus ut, sicut et a praedicto filio nostro eicellentissimo poposcimus, gloria vestra ea qua nobis charitate unita est peragat, quatenus antequam homines ipsi ab Arogis revertantur, rex eis sub festinaLione scripta transmittat, quae tamen ad nos deferantur, in quibus eis praecipiat ut nos subscribere non petant. Sed si tantum est, gloriosum fratrem nostrum, vel de episcopis unum, aut certe archidiaconum subscribere faciemus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
