Latin
Book 7, Book 9, Letter 99
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.99
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Occiliano tribuno Hydruntino. Cognoscentes magnitudinem vestram de Ravennalibus partibus cum ordinatione excellentissimi filii nostri domni cxarchi ad Hydrunlinam civitatem feliciter remeasse, grate suscepimus, et Dominum exoramus, qui actus vestros suae propiliationis opitulatione disponat. Sabinus siquidem frater et cpepiscopus noster ad nos veniens graves nobis civium suorum querelas innotuit, asserens a Viatore extribuno flydruntinæ civitatis multa se hactenus illicila pertulisse. Magnitudinem ergo vestram paterno salutantes alectu, hortamur ut quidquid pridem male gestum esse cognoscitis judiciaria debeatis emendatione corrigei e. Scitis etenim quod locus ipse Ecclesiae nostrae sit proprius; et ipsi pauci qui illic rustici remanserunt, si in aliquibus incompetentibus angariis vel oppressionibus affliguntur, locum ipsum deserunt, et, quod non optamus, hostibus datur illum occasio pervadendi. Prædictum ergo episcopum omnesque habitatores loci ipsius vobis peculiariter commendamus, ut non solum nullis illicitis injunctionibus onerentur, sed magis ex commendatione nostra vestra sibi in omnibus sentiant adesse solatia, ut et beatus Petrus apostolorum princeps, cujus res ipsa est, vobis retributor existat, d et nos in vestris promptius utilitatibus commodemus.