Latin
98 to 112
Gregory the Great, Registri Epistolarum 98-2-112
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis insLitulurn, non latet. Sed ne fOI te aliqua excusatio sit, semel decrevimus congregari, ut exspectatione concilii nih I pravum, nihil præsumatur illicitum. Nam plerumque cui non ainore justitiae, metu tamen examinationis abs. inetur ab hoc quod omnium notum est posse displi. cere judicio. Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt custodiamus, atque ad ea quoscunque possumus excitemus. Certum quippe est quia si toto corda præceptis salutaribus nos occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum bis quibas ædificamur innilinlur, locum sine dubio deceptionis excludimus. Quapropter oportet ut enixius ill cunctis stodiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis, D ut omnes cum qmbus aliti esus, atque didiistis sanctae Romanæ Ecclesiæ præceptionibus parere, apostolicæ sedis præcepta multiplicare apertissimeque nota facere agnoscant; quia quod specialater Libi tuisque et fratrum tuorum cLaritati, ut tuae litteræ innotuerunt, consultis scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Circa subjectorum autem actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio et vita magistra s t; linguae vestrae exhortatione discam quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credit cum lucro multiplicantur, in diem retributionis annuente divina gratia audire mereamini: Euge, serve bone et fidelis, intra iti gaudium Domini tui (M atth. XXV, 21, 25.) Curam præte ea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis, pro illcharum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognOlcamus, quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestrae vigilantia compleautur. atque illic omnia quae pro animarum scripsimus salute fideliter recenseantur; quatenus et vos per hoc vestrum zelum qualiter vobis illicita dispticeanL ostendatis, 0 et nus utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur.