# Registri Epistolarum 98

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Ut neque pauperes opprimi, neque liberæ mutieris fi-lium ad servitutem cogi pat…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/98

Gregorius Anthemio subdiacono. Non solum frequentibus praeceptionibus, sed etiam praesentem te sæpius monuisse me memini, ut illie vice nostra, non tantum pro utilitatibus ecclesiasticis, quantum pro sublevandis pauperum necessitatibus fungereris, et eos magis a cujuslibet oppress:onibus vindicares. Præsentium ergo lator Gaudiosus insinuavit nobis ab actoribus sanctae Romanæ, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae sibi violentiam irrogari, asserens quod filios suos viri praedictae Ecclesiæ velint vindicare. Oblatis etenim ab eo documentis, agnovimus Siricam uxorem praesentium portitoris, ab Ecia quondam gloriosæ memoriæ, Morenæ cuidam feminae titulo donationis fuisse largitam, et ab eadem Morena per epistolam u manamissam; et ideo indecens esse credimus ut prOleniti ex tibera muliere filii ad servitium retrahantur. Propterea experientiæ tuae praesenti auctoritate praecipimus ut liis ipsis documentis, sicut et nos didicimus, exuto a curis animo, diligenter intendat, quatenus si documeuta nulla sunt ab Ecelesiae parte quz documentis hujus hominis debeant obviare, ab ejus M molestia sine aliqua retractatione suspendat. Durum enim est ut si alii pro mercede sua libertates tribuum, ab Ecclesia quam tueri has oportuerat revocemur. Iterum ergo atque iterum experientiam tuam necessario submonemus, ut illic si quae inter pauperes et Romanam Ecclesiam sanctam quæstiones vertonLur. omni mentis integritate discutiat sicque patrimoniales utilitates peragat, b ut a benignitate justitiæ non recedat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
