# Sancti Gregorii Magni Epistolae ad Constantinam Augustam (iu.30) 1.1-3

Gregory the Great, Sancti Gregorii Magni Epistolae ad Constantinam Augustam (iu.30), 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/sancti-gregorii-magni-epistolae-ad-constantinam-avgvstam-iv-30/1.1

Serenitas vestrae pietatis, religionis studio et sanctitatis amore conspicua, propter eam quae in honorern sancti Pauli apostoli in palatio aedificatur ecclesiam, caput eiusdem sancti Pauli, aut aliud quid de corpore ipsius, suis ad se iussionibus a me praecepit debere transmitti. Et dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam oboedientiam exhibens vestram erga me amplius potuissem gratiam provocare, maior me moestitia tenuit, quod illa praecipitis quae facere nec possum, nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in Ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatae recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui; et quia necesse erat ut iuxta sepulcrum eius effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua non quidem eidem sepulcro coniuncta reperit. Quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Praeter haec autem sanctae memoriae decessor meus, itidem ad corpus sancti Laurentii martyris quaedam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus esset collocatum, effoditur exquirendo, et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et ii qui praesentes erant atque laborabant, monachi et mansionarii, qui corpus eiusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere praesumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitae superesse potuisset, qui sanctum iusti corpus illius viderat. Cognoscat autem tranquillissima domina quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere praesumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora sanctorum ponitur. Quod levatum in ecclesia quae est dedicanda debita cum veneratione reconditur, et tantae per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde contigit ut beatae recordationis Leonis papae temporibus, sicut a maioribus traditur, dum quidam Graeci de talibus reliquiis dubitarent, praedictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus inciderit, et ex ipsa incisione sanguis effluxerit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est sacrilegium, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse voluerit. Quod si praesumpserit, certum est quia haec temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Graecorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam monachi Graeci, huc ante biennium venientes nocturno silentio iuxta ecclesiam sancti Pauli, corpora mortuorum in campo iacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti et cur hoc facerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Graeciam essent tanquam sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut praedictum est, maior nobis dubietas nata est, utrum verum sit quod levare veraciter ossa sanctorum dicuntur.

---

Gregory the Great, SANCTI GREGORII MAGNI EPISTOLAE AD CONSTANTINAM AVGVSTAM (IV.30). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/greg.html.
