# Super Cantica Canticorum Expositio 1.13.1-22

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 1.13.1 to 1.13.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.13.1

Et caute intuendum est, quia non dicit in cubiculum sponsi, sed in cubiculum regis. Nominando enim regem, revcrentiam secretorum vuttostendere, quia quanto potens est cubiculum, tanto major est reverentia exhibenda in his ad quae intratur. Ne ergo dum cognoscit secretaDei unusquisque, dum occulta judicia rimatur, dum ad suhlimia contemplationis attollitur, extollatur et in superbiam dilabatur, regis dicitur cubiculum intrare; id est, cui tanto major reverentia exhikenda est, quanto magis anima ad cognoscenda ejus secreta ducitur. Ut unusquisque proficiat, qui jam exaltatus per gratiam ad sublimia secreta pervenit, seipsum attendat, et ex ipso prorectu amplius humilietur. Unde et Ezechiel, quoties ad sublimia contemplanda ducitur, filius hominis vocatur, ac si ei dicatur: Attende quid es, et non extollaris de his ad quæ attolleris. Sed paucorum est in Ecclesia, ista sublimia et occulta judicia Dei rimari et comprehendere. Tamen dum videmus fortes viros posse ad tantam sapientiam pervenire, ut contemplentur secreta Dei in cordibus suis, et nos parvuli habeamus fiduciam; quia quandoque ad veniam, quandoque ad ejus gratiam veniamus. Unde et ex verbis adolescentularum subditur: (Vers. 3.) Exsultabimus et lætabimur in te. Dum Ecclesia in his qui perfecti sunt, ingreditur cubiculum regis, adolescentulae spem sibi exultationis promittunt; quia dum fortes ad sublimia contemplanda perveniunt, infirmi spem de veniapeccatorum sumunt. (Vers. 3.) Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt to. Habet iste sponsus ubera, qui etiam rex propter reverentiam vocatur. Habet ubera, sanctos viros corde adhaerentes sibi. Ubera (e) in area pectoris fixa sunt, et interno nutrimento trahunt ad eos quos fortes nutriunt. Sanctiergo viri ubera sponsi sunt; quia ex intimis trahunt, et exterius nutriunt. Ubcra illius sunt apostoli, ubera illius sunt omnes praedicatores Ecclesiae.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
