Latin
1.13.23 to 1.13.43
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.13.23-43
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum, sicut superius diximus, fuit in propbelis, vinum fuit in lege; sed quia ampliora sunt data per apostolos mandata, quam data fuerant per prophetas, recte nunc dicitur: Memoret uberum tuorum super vinum: quia qui ista possunt implere quae in Novo Testamento mandata sunt, illam scientiam Legis sine dubio transcendunt. i6. Quod tamen et aliter intelligere possumus: Memores uber-um tuorum super vinum. Sunt multi qui vinum quidem sapientiae habent, sed cognitionem humilitatis non habent. Istos scientia inflat, quia charitas non gedificat. Sunt vero multi qui sic vinum scientiae habent, ut sciant considerare dona doctrinae, dona spiritualis gratiæ; dona enim spiritualis gratiae, quasi quaedam mamillae sunt in pectore, quae subtiliter occultis meatibus spiritualibus ministrant, et nutriunt. Memores ergo uberum tuorum super vinum: quia hi qui sectari sciunt dona gratiae tuae, ut sibi non tribuant quod sapiunt, sed de eadem sapientia quam acceperunt, non extolluntur; super illos qui de sapientia sua extolluntur, efferuntur. Plus est enim humilitcr sapere quam sapere; neque enim vere sapere est, bumiliternon sapere. Memores ergo uberum tuorum super vinum: quia scientes dona spiritualis gratiae considerare, transcendunt eos qui scientiam quidem habent, sed cognitionem in memonam donorum non habent. Aperte ergo dicere est: Memores uberum tuorum super vinum: quia fortior est humilitas quam scientia. Vinum enim, est scientiaquae inebriat, memoria uberum quae debriat, quae ad cognitionem donorum revocat. Memores uberum tuorum super vinum: quia vincit humilitas abundantiam scientiae. Recti diligunt te: Ac si diceret: Non recti adhuc timenl. Recti diligunt te; omnis enim qui bona opera agit pro timore, etsi in opere rectus est, in desiderio rectus non est; vellet enim non esse quod timeret, et bona opera non faceret. Qui vero bona opera pro amore agit, et in opere et in desiderio rectus est, (a) sed dulcedo amoris limentibus absconditur.