# Super Cantica Canticorum Expositio 1.13.44-58

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 1.13.44 to 1.13.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.13.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.13.44

Unde scriptum est; Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te et perfecisti eis qui 'perant in te (Psal. xxx, 20). Dulcedo enim Dei, timentibus Deum incognita est, amantibus fit nota. Qui ergo per amorem studuerit rectus esse, perfecta dilectio illius est, ut judicem venientem non timeat, ut quidquid de aeternis suppliciis audierit, non formidet. Unde et Paulus dum adventum judicis exspectarct, dum praemia vitae æternae quaereret, dicit: Quæ præparavit Deus non solum mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. iv, 8).Praemia enim diligentibus a judice praeparantur aeterna, quia omnis qui se mala opera agere scit, judicem venientem timet; qui vero de operibus suis praesumit, judicis adventum quaerit. Parantur ergo praemia exspectantibus adventum Dei, et diligentibus adventum ejus; quia non diligunt adventum judicis, nisi de causa sua præsumentes. Omnis autem certitudo, (b) rectitudo certitudinis in dilectione est; et ideo recte dicitur: Recti diligunt te. (Vers. 4, 5.) Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tebernacula Cedar, (c) sicut pellis Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
