Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Peccatricem attendebat, illam partem quae Christo crediderat. Sed dicat ista: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit mesol. Sol ipse Dominus, ipse veniens decoloravit me. Praeceptis suis ostendit, quia pulchra non fui in praeceptis Legis. Sol quem arctius tangit, ipsum decolorat; ita et Dominus veniens, quem per gratiam suam districtius tetigit, decoloravit; quia dum plus appropinquamus ad gratiam, plus nos esse peccatores agnoscimus. Videamus Paulum ex Judæa venientem decoloratum: Quod si volentes in Christo justificari inventi sumus et ipsi peccatores (Gal. II, 17). Qui se in Christo pec. catorem invenit, in sole se decoloratum invenit. Sed ecce pars ista quae ex Judaea credidit, persecutionem ab infidelibus Judaeis passa est, afilicta multis tribulationibus. Unde equitur: (Vers. 5.) Filii matris meæ pugnaverunt adversum me.