# Super Cantica Canticorum Expositio 1.19

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.19

Peccatricem attendebat, illam partem quae Christo crediderat. Sed dicat ista: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit mesol.Sol ipse Dominus, ipse veniens decoloravit me. Praeceptis suis ostendit, quia pulchra non fui in praeceptis Legis. Sol quem arctius tangit, ipsum decolorat; ita et Dominus veniens, quem per gratiam suam districtius tetigit, decoloravit; quia dum plus appropinquamus ad gratiam, plus nos esse peccatores agnoscimus. Videamus Paulum ex Judæa venientem decoloratum: Quod si volentes in Christo justificari inventi sumus et ipsi peccatores (Gal. II, 17). Qui se in Christo pec.catorem invenit, in sole se decoloratum invenit. Sed ecce pars ista quae ex Judaea credidit, persecutionem ab infidelibus Judaeis passa est, afilicta multis tribulationibus. Unde equitur: (Vers. 5.) Filii matris meæ pugnaverunt adversum me.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
