# Super Cantica Canticorum Expositio 1.2

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.2

Vinum fuit scientia Legis, scientia prophetarum. Sed veniens Dominus, quia sapientiam per carnem (b) voluit prædicare; quasi fecit eam in carnis ubera latepcere: quam (c) enim in divinilate sua capere minime poteramus, in incarnatione ejus agnosceremus. Unde non immerito cjus ubera laudantur, quia praedicationis ejus condescensio hoc egit in cordibus nostris, quod doctrina Legis minime valuit: (d) prius enim nos nutrivit incarnationis praedicai tio, quam Legis doctrina. Dicat ergo: Meliora sunt ubera tua super vinum. Quod adhuc confirmans subjungit ac dicit: Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguenta Domini virtutes sunt; unguenta Domini Spiritus sanctus fuit, de quo per prophetam dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Hoc oleo tuncunctus est, cum incamatus; non enim prius homo exstitit, et postmodum Spiritum sanctum accepit; sed quia Spiritu sancto mediante incarnatus est, eodem (a) hoc oleo tunc unctus est, cum homo creatus. Odor ergo unguenti ejus, est flagrantia Spiritus sancti, qui ex illo procedens, in illo permansit; odor unguentorum ejus, est flagrantiavirtutum quasoperatus est (b). Habuit autem Ecclesia aromata, quia habuit multa Spiritus sancti dona, quæ in domo Dei, id est in congregatione sanctorum, odorem bonæ opinionis redderent, et suavitatem futuri Mediatoris nuntiarent. Sed odor unguentorum tuorum super omnia aromala: quia flagrantia virtutum sponsi,quse per incarnationem ejus facta est, vicit praedicamenta Legis, quæ in arrhis a sponso fuerant praerogata. Tanto quippe amplius ad intellectum crevit Ecclesia, quanto et amplioris visionis gratia meruit illustrari. llla Legis arometa per angelos administrata sunt: istud unguentum per praesentiam datum est. Sed quia claritate ejus praesentiae superata sunt bona Legis, quæ sublimia esse credebantur, dicatur recte: Odor unguentorum tuorum super super omnia aromata.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
