# Super Cantica Canticorum Expositio 1.21

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.21

Quia dum me persequuntur hi qui in Judaea sunt, (a) in Ecclesiis me custodem fecerunt. Vineam meam non custodivi, quia Judaeam deserui. Unde et Paulus dicit, unde et apostoli: Vobis missum fuerat cerbum Dei; sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad Gentes (Act. XIII, 46).Ac si dicat: Nos vineam nostram custodire volumus, sed quia nos ipsi respuistis, ad alienarum vinearum custodiam nos transmittitis. Itaque quae diximus de Synagoga ad fidem conversa, dicamus modo de Ecclesia ad iidem vocata: Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Ecclesia ex Gentibus veniens considerat fidelium animas, quas invenit, quas et filias Jerusalem vocat. Jerusalem quippe visio pacis dicitur; considerat quid fecit, quid facta est; et confitetur prateritas culpas, ne superba sit; confitetur praesentem vitam, ne ingrata sit, et dicit: Nigra sum, sed formosa. Nigra per meritum, formosa per gratiam; nigra per vitam praeteritam, formosa per conversationem sequentem. Quomodo nigra sicut tabernacula Cedar? Cedar, tabernacula gentium fuerunt, tabernacula tenebrarum fuerunt. Et gentibus dictum est: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephel. v, 8). Quomodo formosa sicut bellis Salomonis' Macerati enim sumus per pœnitentiam. Mortificata caro per pænitentiam, quasi pellis in obsequium regis adducitur. Omnes per poenitentiam seipsos affligentes, membra Christi se faciunt. Membra ergo Christi per pœnitentiam afflicta, pelles Salomonis sunt, quia mortificata caro fiunt.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
