# Super Cantica Canticorum Expositio 1.29

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.29

Omnes qui luxuriæ, qui superbiae,qui avaritiæ, qui individiae, qui fallaciæ deserviunt, adhuc sub curru Pharaonis sunt, id est sub regimine diaboli; omnis vero qui in humilitate, in castitate, in doctrina, in chari tate fervet, jam equus efiectus est Creatoris nostri, jam in curru Dei positus est, jam sessorem Deum habet. Unde cuidam cui Dominus præsidebat, dicitur: Durumest tibi adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Ac si diceret: Meus equus es, jam contra me calcitrare non potes, jam tibi ergo praesidco. De istis equis alibi dicitur: Misisti in „ mari equos tuos turbantes aquas multas (Habac. in, 17). Habet ergo currus Deus, quia animabus sanctis praesidet, et per animas sanctas circumquaque percurrit. Unde scriptum est: Currus Dei decem millia, multiplex millia lætantium Dominus (Psal. LXVII, 18). Habet currus Pharao, qui tamen currus in mari rubro submersi sunt, quia multi perversi in baptismate mutati sunt. Dicat erRo Sponsus: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea; id est, dum adhuc tu c>ses in curribus Pharaonis, dum adhuc operibus diemonicis deservires: ego te cquilatui meo assimilavi, quia attendi quid praedestinatione in te fecerim, et equis meis te comparavi. Videt enim Deus adhuc multos luxuriae, adhuc avaritiae servientes, et tamen attendit in secreto judicio quid jam de ipsis operatus est, quia habet equos Deus: sed multos videt adhuc equos esse Pharaonis. Et quia considerat occulto judicio, occulta praedestinatione ad bonum commutandos, similes illos attendit jam equis suis, quia videt (a) illos ad currum suum ducturus, qui prius in curru Pharaonis deserviebant. Ubi consideranda sunt occulta judicia, quia multi videntur per prædicationem, per sapientiam, per castitatem, per largitatem, per longanimitatem equi Dei esse; et tamen occulto judicio Dei, equis Pharaonis assimilantur: et multi videntur per avaritiam, per superbiam, per invidiam, per luxuriam equi Pharaonis esse; et tamen occulto Dei judicio equis Dei assimilantur. Quia et illos videt de bonis ad mala verti, et istos videt de malis ad bona reduci. Sicut ergo (b) per discretionem multi qui equi videntur Dei, equi sunt Pharaonis per reprobam vitam quae illos sequitur; ita per pietatem multi qui equi Pharaonis videntur, ejus electi per sanctam vitam quam in fine suo servaturi sunt, equis Dei assimilantur. Unde blanditur Sponsus et dicit: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amicamea. Id est tu adhuc in curribus Pharaonis subdita deserviebas, sub vitiis currebas, sed ego attendi quid de te per praedestinationem feci. Equitatui meo assimilavi te, id est electis meis similem te (c) attendi. (Vers. 9.) Pulchræ sunt gence tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
