Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem quod generaliter de cuncta Ecclesia diximus, nunc specialiter de unaquaque anima sentiamus. Ponamus ante oculos esse animam quamdam donorum studiis inhaerentem, intellectum ex aliena prædicatione percipientem, quae per diviDam gratiam etiam ipsa illustrari desiderat; ut aliquando etiam per se intelligat, quae nihil se intelligere, nisi per verba praedicatorum; considerat, et dicit: Osculetur me osculo oris sui. Ipse me tangat intus, ut cognoscam intelligentia; et non jam praedicatorum vocibus, sed internae gratiae (c) ex iactu perfruar. Quasi osculo oris sui osculabatur Moysen, cum ei per fiduciam familiari8 gratiae intellectum porrigeret. Unde scriptum est: Si fuerit propheta, in somnio loquar ad eum; et non sicut famulo meo Moysi; os enim ad os logaor ei (Num. XII, 6). Os quippe ad os loqui, quabi osculari est, et internam intelligentiam mente tangere. Sequitur: (Vers. 4.) Quia meliora sunt ubera tua vino.