# Super Cantica Canticorum Expositio 1.30

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.30

Turtur postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se jungit, sed semper solitarie habitans in gemitu perseverat; quia quem diligebat non inveniens quaerit. Sic sancta quaeque anima dum a Sponso suo absens est, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderium semper anhelat et gemit; et dum illum quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in geuarum verecundia castitatem cordis ipso habitu et actu exteriori ostendit. Sequitur: Collum tuum sicut monilia. Per collum sponsae, praedicatores sanctae Ecclesiaedesignantur.(d) In monilibus gemmæ in auro ponuntur. Per aurum quippe sapientia, per lapides opera exprimuntur. Collum ergo sponsæ sicut monilia existit; quia quilibet rectus Ecclcsiæ praedicalor et sapientia interius se induit, et opera exterius exercet, quae in sapientia videt. Cui et adhuc dicitur: (Vers. 10.) Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
