Latin
Chapter 1
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
vel certe osculum ejus oris est ipsa perfectio pacis internae, ad quam cum pervenerimus, nihil remanebit amplius quod quaeramus. Unde et apte subjungitur. Quia meliora sunt ubera ejus vino. Vinum enim est scientia Dei, quam in ista vita positi accepimus; ubera autem sponsi tunc amplectimur, cum eum jam in aeterna patria per amplexum presentiae contemplamur. Dicat ergo: Meliora sunt uberatua vino. Ac si dicat: Magna est quidemscientia, quam de temihi in bac vita contulisti; magnum est vinum notitiae tuae, quo me debrias; sed ubera tua sunt yino meliora, quia tunc per speciem et per sublimi. tatem contemplationis transcenditur quiquid de te modo per fidem scitur. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata; dum virtute scientiae, virtute castitatis, virtute misericordiae, virtute humilitatis, virtute cbaritatis pollet. Si sanctorum vita odorem aromatum ex virtutibus non haberet, Paulus non diceret: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. i, 15). Sed longe excellentior est illa unctio Dei, ad quam quandoque ducendi sumus; longe ex. cellentior est odor unguentorum Dei aromalibus virtutum nostrarum: Et si jam magna sunt quae accepimus, valde tamem potiora sunt quae de contemplatione Creatoris nostri accepturi sumus. Unde anhelet animaetdicat: odor unguentorum tuorum superomnia aromata; idest,bona illa quae per contemplationem praeparas, ista omnia virtutum munera quae in hac vita tribuisti, transcendunt. Dicamus huic Ecclesiae, dicamus huic animae, sic amanti, sicaestuanti,inamorem sponsi sui, unde tantum desiderium perceperit? Unde notitiam divinitatis ejus apprehenderit? Sed ecce unde exprimeret, dicit; (Vers. 2.) Unguentum effusum nomem tuum.