# Super Cantica Canticorum Expositio 1.7

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.7

Ungaentum effusum, est divinitas incarnata. Si enim sit unguentum in vasculo, olet minus, si vero effunditur, odor effusi unguenti dilatatur. Nomen ergo Dei, unguentum effusum est, quia ab immensitate divinitatis suae ad naturam nostram se exterius Cudit, et ab eo quod est invisibilis, se visibilem reddidit: si enim non se effunderet, nequaquam nobis innotesceret. Effudit se unguentum, cum se Deum servavit, et hominem exhibuit. De qua effusione Paulus dicit: Quicum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus et se esse æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Quod Paulus dixit, exinaniuit; hoc Salomon dixit, effudit. Quia ergo humano generi Dominus per humilitatem incarnationis innotuit, dicatur ei: Unguentum effusum nomen tuum. Sequitur: (Vers. i.) Ideo adolescentulæ dilexerunt te

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
