# Super Cantica Canticorum Expositio 2.15

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.15

Surgit anima, cum a peccati perpetratione se erigit; venit, cum per bona opera desiderii sancti passibus sanctis ad coelestia tendit. Sancta etenim mens cum praeteritae vitae turpitudinem conspicit, eum peccata sua enumerat quae fecit, mox secum in conscientia erubescit, et quaecunque in mundo dilexerat, ad odium sibi transferens fletibus se punit, et ipsa poenitentia facta robustior, ab omni inquinatione etiam (a) exilit, et ab omni torpore negligentiae se excutit, ut jam in infimis cogitationibus non jaceat, sed ad appetenda invisibilia per sancta desideria se extendat. Haec itaque mens surgit et venit, quia et a torporis infirmitate per com. punctionem se erigit, et in sanctis studiis se exercens, ad aeterna pedibus amoris currit. Per foramina autem petrae, vulnera manuum et pedum Christi in cruce pendentis libeuter intellexerim. Cavernam vero maceriae, vulnus lateris quod lancea factum est, eodem sensu dixerim. Et bene columba in foraminibus petrae et in caverna maceriae esse dicitur, quia dum in crucis recordalione patientiam Christi imitatur, dum ipsa vulnera propter exemplum ad memoriam reducit, quasi columba in foraminibus, sic simplex anima in vulneribus nutrimentum quo convalescat, invenit. Possunt tamen per foramina petrae, incarnationis Christi sacramenta sipari, et per cavernam maceriae, ipsa protectio angelicae custodiæ figurari. In qua custodia cum anima ponitur, bene ei a sponso dicitur: (Vers. 14.) Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
