Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si diceret: Dilecti mei amicitiam constanter teneo, quia ejus constantem benevolentiam erga me sentio. Quia dum ejus familiaritatem benignam habeo, durum mihi est quidquid ei adversum inimicos latrantes audio. Et dum in ejus assiduitate qualis sit video, si quid erroris proferunt adversarii, a veritate quam in ejus visione cognovi, non recedo. De quo benesequitur Qui palcitur inter lilia, donec aspiret diei,et inclinentur umbræ. Quid per lilia (a), nisi animæ designantur? Quae dum castilatis candorem retinent, per bonae famae opinionem proximis quibusque suaviter olent. Inter lilia sponsus ergo pascitur, quia procul dubio animarum castitate delectatur, quae et in se munditiam carnis conservant, et per nitidas cogitationes coram eo placent, et exempla proximis quasiodoris422 suavitem donaot. Dies vero tunc aspirabit, et umbrae inclinabuntur, quando vitaaeterna apparebit, et praesens vita finietur. Quippe dies erit, hic vero (b) nox; quia hic in visione caligamus, ibi dies ipsa tota veritas mentibus elucebit. Ad hanc diem prorsus a imae enituntur ut perveniant: propter hanc, justitiam illibatam in quantum possunt conservant; et quia sine Christo nihil possunt, ejus auxilium invocant, ejus familiaritatem desiderant. Quarum dom mentem considerat, prope est benignus et adjuvat, et quo amplius proficiunt, eo familiarius semper lmat, donec finitis tenebris mundi, ad vitae aeternae lucem perfectas educat. Quam lucem quia valde desiderant, eamque cum Dominus ad judicium venerit, videndam esse putant, idcirco cum summo desiderio dicunt: (Vers. 17.) Revertere, similis esto, dilecte mi, caprea hinnuloque cervorum super montes Bethel.