Latin
Chapter 2
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Bene sicut lilium inter spinas, sponsa inter filias esse perhibetur; quia cum multi sint in Ecclesia qui solis verbis Christum conStentur, operibus vero nihil nisi humanas sollicitudines sectantur, dum sola ida anima in lilii dignitate computatur, quae a mortalitatis radice ad coelestem pulchritudinem assurgit, et munditiae candorem corde et corporesibiipsi custodit, et proximos quosque bonae opinionis odore reficit. Sed quia Sponsus sponsam suam tanta laude dignam habuit, ipsa jam ex debito laudat, a quo laudari perspicit, et dicit: (Vers. 3.) Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios.